Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
primo tempore, quo globus, vel sagitta peruenire debuisset ab A ad F, ob naturalem grauitatem reperietur globus in puncto b; secundo tempore, quo ab F ad G ascendisset, in puncto T erit; tertio tempore, non in H, sed in V puncto reperietur; tandemque quarto tempore, quo ad I peruenisset, in axis RP vertice P reperietur, qui summam medij iactus Aa, ostendit altitudinem, verticalis A C subduplam. Cùm autem in P vim totam globus amiserit, quâ sursum ascendebat, neque tamen vim aliam perdiderit, qua lateraliter fertur ab O ad γ, vel ab A ad Q, denuò grauitas in globum agit, per lineas perpendiculares pu, qt, rf, &EQ, adeo vt quinto tempore, globus à Pnon perueniat ad X, sed ad u; sexto, non ab x ad g, sed ad I: septimo, non ag ads, sed ad f; octauo denique, non ab s ady, sed ad Q, quo planum occurrit horizontis, &iactus definit: quem propterea mortuum appellant: Vel si volueris vnicâ computatione continuâ numerare, vt in hydraulicorum Praefatione, supponaturque globus spatio 4 temporum ascendere, totidemque descendere, vno tempore AF, (quod est primum tempus ascensionis) vnum spatium amittet, ex 64 (in quae diuiditur AB, vel AA, vel etiam A Q) tempore AG, quatuor spatia; tempore AH, nouem; tempore AI, sexdecim; tempore AK, 25; tempore AL, 36; tempore AM, 49; denique tempore AN, 64 spatia: hoc est finietur globi motus in puncto Q, ob planum occurrens, sine quo grauitas nouos semper velocitatis gradus globo cadenti, &temporibus aequalibus aequalia spatia lateralia percurrenti tribuisset. Non est autem quòd demonstrem APQ curuam, esse parabolam, quam recta AE tangat in A puncto, cùm I Paequalis axi PR id satis ostendat; iamque illud in hydraulic. praefatione dictum fuerit. Quibus addo mensuras praecipuarum istius figurae linearum numeris explicatas, ex hypothesi quòd recta, seu linea iactus verticalis, sit centum sexpedarum, qualis est plurimarum sagittarum ex arcubalista, vel globorum ex minoribus catapultis ignariis, vel etiam pneumaticis missorum iactus verticalis. Erit igitur AQ, vel AA 200, qualium AC, 1OG. AR, vel RI, 100, atque adeo GF, vel FE, 50; &AE, radix 8000. Cùmque AB statuitur pro tempore quod insumitur in proiectione verticali ab A ad C; AE tempus erit quod insumitur in proiectione per parabolam APQ, &ab A ad Q, cùm proiectio fieri supponatur in eleuatione 45 graduum. Si verò AB statuatur esse 306, 400, (hoc est praecedentes numeri triplicati, vel quadrupli,) eadem inter praedictas lineas proportio repe rietur.