Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 93-5
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò si proiectum ascendat perpendiculariter ad C, tempore AB, vel Aa, quod est 200, perueniet ad summam altit dinem in P, tempore AI, quod est 1411/ proxi mè. Si A B fuerit 600, perueniet globus ad P, in tempore AI, quod est 424, &paulò amplius, vel latus quadrati 180000. Profuerit etiam repetitio figurae sequentis, explicatae ad hydraulicam praefationem, quippe vtilis est ad iactuum longitudines, quorum eleuatio super horizontem agnoscitur, inueniendas, &ad intelligenda tempora, quibus proiectorum grauitas ascendendo minuitur, vel augetur descendendo, ipsi namque numeri, 11, 4, 9, &c. ostendunt qua ratione globus ad iactum 6O graduum AL(qui absque grauitate vsque ad D eo tempore ascenderet, quo priùs à C ad A descendisset) deper ditis gradibus velocitatis lineam curuam AfghRdiKl percurrat, quae cùm loco citato, quemadmodum &praecedente figura satis explicata sint, non est quòd alia subiungamus.