Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 94-3
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum quoque in quibuscumque figuris, quamcumque inclina ionem super horizonte significantibus, lineam inclinationis, qualis est in hac nostra figura A 5, tangere parabolam ex eleuatione factam. Caetera videantur in sequentibus praefationis eiusdem paragraphis. PROPOSITIO XXVIII. Iactus 60, 45, &30 graduum simul comparare, mirasque parabolarum circumstantias aperire. ESto quadratum CODA, in quo descriptus circumferentiae quaEdrans CD; sitque iactus AB verticalis: A60, iactus ad eleuationem 60 graduum, quae faciat angulum DAGO: A 45, iactus medius, &A 30, iactus eleuationis 30 graduum, angulum DA 30 significantium; qui quidem iactus cùm tantumdem à medio 45, quantum ab eodem, 60 recedit, iactus illi duo sunt aequales in horizonte, nempe AE, quâ rectâ tam AIE, quàm AKE parabola terminatur. Quod etiam caeteris iactibus supra &infra 45, aequaliter à puncto 45 dissitis congruit. Illas autem lineas directionis A60, A 45, &A 30, per tres parabolas deflectere constat ex dictis; &haec figura satis ostendit ex linea A 45 inflexa, &AHD curuam describente, iactum super eumdem horizon tem fieri maximum omnium. Sed prae caeteris id notatu dignum, quod acutissimus Tauricellus prior obseruasse videtur, parabolam à puncto B descriptam, cuius BA sit quarta pars lateris recti, atque adeo focus in A, tangi ab omnibus aliis parabolis inferioribus, quales sunt tres istius figurae, verbi gratiâ tangitur in L à parabola ILF; tangeturque similiter à parabola AKF inferiùs producta; idque in puncto quod occurrit ordinatae ductae à foco parabolae AKF, ad eandem parabolam, vt constat ex GD ducta ex G foco parabolae mediae. Quod similiter de contactibus aliarum parabolarum concludas, adeo vt ordinata ex puncto L axi IF acta perpendiculariter per AIE, parabolae focum appellitura sit. Adde rectam ex B, vertice parabolae BLD, ductam omnes paraboias, qua sambitu suo concludit, ita secare videri, vt à punctis, in quiiumu, bus secantur, rectae perpendiculariter axi cui uslibet ductae, illius etiam focum ostendat, vt constat ex BD recta, per H, verticem parabolae AHD transeuntem, recta siquidem ex puncto D in axem HG perpendiculariter acta, focum in G esse docet. Denique quemadmodum iactus semirecti longitudo AD, dupla est iactus verticalis AB; ita verticalis iactus AB, duplus est altitudinis semirecti GH. Quibus addi potest lineam curuam ab A, horizontis puncto, incipientem, &per omnium parabolarum vertices transeuntem, productam vsque ad B punctum, esse dimidiam Ellipsim, quam similes, ad verticalis ad AB laeuam, iactus perficient.