Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 93-6
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM. OBserua Galileum, in Tabulis quas 30. &31. propos. dabimus, qui Crectam AC ponit ioo00, facere QR 7520, quam si praecisè statuisset 7500, nil ab iis discreparet, quae praedicta Hydraulicorum praefatione, paragrapho 2 &3 dicta sunt; vt enim 1o000 ad 7500, ita 16 ad 12. Si quis verò in eleuatione 50, 45, 30, &c. graduum easdem mensuras sequatur, erit ad inclinationem 50 graduum, iactus altitudo inter 11 &10, iuxta Galilei tabulas, 518ξξ. In eleuatione 45 gradus, erit 8; in eleuatione 40 gradus, inter 6 &7, in praedictis tabulis, 9) ferè: &in eleuatione 30 gradus, erit 4; in propos. 31 tabulis, 2500, hoc est quarta pars i0000, sola siquidem vnitas illi deest.