Latin
ZIDIUXXZE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 98
Unproofread scanNot analysed yet
Omitto plures alios vstio nis modos, quos lector ex dictis, aut dicendis intelliVIII gere poterit. Vndecima proprietas in eo sita est, quòd lineae omnes à quolibet puncto concauae paraboles reflexae ad focum sint aequales parti axis interceptae inter applicatam ad punctum reflexionis terminatam &verticem paraboles, vnà cum parte reflexa ex eodem vertice ad focum, vt constat ex linea EA in parabola CE, quae linea aequalis est IC &CA simul sumptis. Duodecima, quando circulus parabolam in 4 och punctis secat, siue duo puncta hinc inde, nempe in dextra &laeua parte reperiantur, siue tria sint ex vna parte, &vnicum ex alia, omnes ordinatae ex punctis sinistrae partis ductae simul sumptae sunt aequales ordinatis dextrae partis simul sumptis; adeo ut si vnicum ex altera parte reperiatur punctum, ac consequenter vnica ordinata, sit tamen aequalis tribus ordinatis in alia parte sumptis.