Latin
MINIMI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 98-2
Unproofread scanNot analysed yet
quarum saeuitie videbaris absorbendus, Tua Virtus incomparabilis facta superior, &velui è nubibus splendidiùs emicans, quae post Bonorum omnium vota, Te desideratissimum Se natui restituit Augustissimo, me quoque compulit ad nouum aliquid meditandum, quo diuersos labores à Te neroica fortitudine perlatos, nouâ recreatione solarer. Sed quò Tibi armorum ista phalanx perpetuo pacis Patrono? Quid Tibi cum isto genere Balistarum importunissimo? Tibi, inquam, almae Themidos Antistiti sacratissimo? Otium cum dignitate tuum; scio equidem. Verum hîc arma silent inter leges, quod tu maxime vis, non leges inter arma, quod tu minimè pateris, nec quisquam bonus velit. Ista laedunt, nostra ludunt; ista feriunt, nostra feriantur; ardent ista, nostra lucent. Lux igitur beneuolentiae tuae nobis eò suauiùs oboriatur, nostroque liceat calamo gestienti, &haec arma quasi spolia gestanti, illa quidem casta, incruenta, pacis, togaeque socia, Trophaeum Tibi dicare suum. Tu enim ille es quem neque tela fortunae, neque vis, reque pericula, neque minae, nec arma frangere vsquam potuerunt. Quo Balistarum, arcuum, sagittarum illae conortes Tibi se dedunt, Tibi accidunt, Tuaeque cedunt arma togae.