Latin
MINIMI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tempora illa facere quidem potuerunt vt mutares caelum, sed non animum; de loco mouereris, sed non de altitudine mentis; adeovt Tua Virtus in tenebris luceret, in aduersis triumpharet tranquilla in tempestatibus, serena in turbidis, Augusta in angustis: vt Barillionum, Prattorum, Oliuariorum, Memmiorum &aliorum maiorum; è quibus oriundus, splendorem magis atque magis augeat. Sed ea fortunae tela quae Tu vicisti, iam omitto, vt animo sedatiore non solùm nostrorum arcuum ἀκροβουλισμοὰ contempleris, sed ea tela moueas quae vocat Apostolus τὴν πδμοπλίὸν τοῦ θεοδ: quaeque Christi sanguine respersa cor mihi, cor Tibi traiiciant. His enim quisquis figitur, moritur ocyus mundo, viuit Deo, moritur caducis, viuit aeternis, moritur vanitati, viuit gloriae caelesti. His igitur iaculis amoris, illorumque vulneribus noster animus, Amplissime Praeses, totus pateat, occurrat, &incurrat in haec tela mitissima: sic enim ictus &victus aeternùm cum beatissimis mentibus triumphabit: dumque hîc militat, purissimae mentis orationibus, velut sagittis ardentissmis, ad Deum ipsum conuersus, in haec verba erumpet: Da fontem lustrare boni, da luce reperta In te conspicuos animi defigere visus. Disiice terrenae nebulas &pondera molis. Atque tuo splendore mica: Tu namque serenum; Tu Requies tranquilla piis, Te cernere Finis, Principium, vector, Dux, semita, Terminus idem.