Latin
ii
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica ii
Unproofread scanNot analysed yet
REVERENDISSIMO PATRI LAVRENTIO A SPEZZANO TOTIVS ORDINIS MINIMORVM DIGNISSIMO GENERALI. F. MARINVS MERSENNVS S. P.D. QVAM Ordinis nostri laetitiam, nouis tractatibus REVERENDISSIME PATER, omnibus testatissimam volui, quòd te beatissimus, &KAOOAIROTATOZ ille totius Ecclesiae Princeps Vrbanus VIII. dignissimum iudicarit, &elegerit praesidem Generalem, cuius prudentià singulari noster Ordo tam praeclarè regeretur, vt tuo veluti spiritu fotus &animatus omni virtutum genere, splendidissimisque scientiarum radijs Ecclesiam illustraret. Quot enim habemus peritissimos Theologos, qui Theologiam vniuersam magna cum laude, &eruditione exquisitissima, sint in lucem edituri statim atque vel ipso nutu tibi pergratum esse significaris?