Latin
iii
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica iii
Unproofread scanNot analysed yet
Quos inter plurimos appellarem, Galliae nostrae singularia ornamenta, nisi longè singularior illorum modestia meum calamum sisteret, qui neminem inuidià velit onerare. Lynceos habes collegas R. P. qui praestantissimorum ingeniorum cathalogum in omnibus regnis, atque prouinciis degentium instruant, quibus deinceps ad majorem Dei gloriam, &instituti nostri decus &vtilitatem sapienter vtaris. Quod vbi coeperis, deque incepto opere monueris successorem qui nobilissima germina tuis curis atque studiis adolescentia promoueat, quantis te laudibus à foelicis memoriae Vrbani successore arbitraris efferendum? Quis è numero Cardinalium Eminentissimorum te millies non amplectatur qui tan tam messem in Ecclesiae horreum intuleris? Quis non Catholicorum te suspiciat atque veneretur qui scientias omnes è regno phila; sophico ad ipsius Dei caeleste Regnu transtulerit Vt quemadmodum Analyseos proceres hoc effatum audent ingerere, NVLLVMNON