Latin
RAEFANIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xli
Unproofread scanNot analysed yet
SEPTIMVM in eadem figur a cernitur nempe da tis salientium axibus, seu altitudinibus supra mediam, vel semirectum angulum, dari etiam salientium inferiorum altitudines, vt constat ex punctis r, q, p. quę respondent punctis I,m, n; tantum enim punctum r à linea AD, quantum l punctum à linea BH, &tantumdem puncta m &n à linea BH quantum q &p à linea DA distant, &ita de caeteris Vbi plura notanda, praesertim verò rectam lineam so lineae BA, diuisae bifariam in s, perpendicularem, &lineae BH parallelam, &aequalem, maximae, seu mediae salienti verticemo tribuere, vt altitudo siue axis oe sit BA subdupla, hoc est amplitudinis suae AD subqua drupla Deinde verticalem salientem BA dimidium esse parametri salientis mediae AoD; &quartam partem parametri parabolae BD, cuius superficies concaua tangit parabolas Alc, Amf, Ang, &AoD, in punctis h, i, D, à quibus si lineae praedictarum parabolarum axibus perpendiculares agantur, ostendent illarum focos in axis puncto, ad quod appellent, vt constat ex linea De ex puncto contactus parabolae mediae, &contactus parabolae BD in punctum e axis oe perpendiculariter acta.