Latin
RAEFANIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xlii
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterae parabolae Are, Aqf, &A pq tangent eandem parabolam BD, cum infra lineam horizontalem AD ita productae fuerint vt pars axis vniuscuiúsque intercepta sit ordinatae subdupla, quemadmodum axis mediae salientis oe est e D subdupla. Tertiò focum istius parabolae reliquas inferiores parabolas continentis, &tangentis, esse A; quę parabola si super suum axem BA conuertatur, parabolicum conoidem generabit, quod salientes omnes possibiles ex A puncto eodem erum pentes impetu complectetur. Quartò linea recta per verticem cuiusuis ducta parabolae secat parabolam in aliquo puncto, ex quo ductae perpendicularis ad illius axem, focum ostendit, vt constat ex BD linea, quae transit per o mediae verticem, quam secat in puncto D, ex quo linea De ducta focum è tribuit, vt priùs dictum est. Quintò linea ducta à B, per puncta Imnopqr A dimidiam Ellipsin format, quam perficias ex salientibus sinistris. Sextò lineae interceptae inter quadrantem HA videntur bifariam diuidi per puncta rq po, quae salientium summitates in eleuationibus semirecta inferioribus ostendant. Denique tangens parabolae AoD ducatur ex puncto D, transibit per puncta HC. OCTAVVM insumitur in explicanda ratione cúrnam salientes horizontales, cùm graues sint, non tantum descendant eodem tempore versus terrae centrum quantum absque illo motu horizontali aqua descenderet. Sit ergo tubi lumen A, quale est Ruelliani Draconis, ex quo verticalis AD, &horizontalis saliens AB exilire intelligatur; quod etiam dictum puta de pilis ex A bombardarum ore missis Sitque AB saliens 30 pedum, qualis est re uera; quae cùm duo secunda ab A ad B insumat, si grauitas illius tantumdem agat versus G, vel C deprimendo, quantum ageret si liberè ab A quietis puncto in G, des cenderet spatio 2 secundorum pedes 48. iuxta legem grauium; vel si quid detrahat aëris resistentia faciliùs in aquam agentis quàm in corpora dura, saltem 30 pedes descendet. Cùm autem doceat obseruatio nequidem per 8 pedes illo temporis spatio salientem AB descendere; neque pila ab A ad B explosa, ¢um hexapedas percurrens spatio secundi vel vnum pedem descendat, quî fieri potest vt à saliente, vel pila describantur illae parabolae de quibus actum est? Quod soluetur cùm rationem attulerimus ob quam saliens horizontalis minus descendit quàm dum solo motu naturali deorsum cadit.