Latin
RAEFANIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xliii
Unproofread scanNot analysed yet
Sit ergo gutta A pondo grani vnius, quae saliens ex tubo 60 pedes alto iter AB 30 pedum spatio 2 secundorum conficiat, quo descenderet ab A quiete infra G48 pedes; dico guttam illam, vt &pilam ex ignaria catapulta explosam tanto minus super aërem grauitare, quanto motus illius horizontalis velocior fuerit, adeo ut nil descensura sit cùm cylindrus aëris quem ab A ad B percurrit breuissimo tempore, eiusdem ponderis fuerit cum gutta, vel pila, qualis est fortè respectu globuli plumbei explosi centum hexapedas percurrentis spatio secundi, quandoquidem aëreo cylindro centum hexapedum, cuius basis aequalem habeat diametrum semidigitali pilae plumbeae diametro, globuli plumbei 144000, respondent. Sed cùm aquae gutta A, cuius diameter vnius lineae, spatium AB 35 pedum eodem temporis spatio conficiens respondeat cylindro aëreo 2160 linearum, ne lineam quidem descendere deberet, si vera foret illa ratio, cùm illa gutta sit praedicto cylindro leuior, quippe quę si fuerit mole aequalis aëri, eo ad summum 1500 grauior est. Huic igitur rationi subiungendum est guttam vi praedicta salientem horizontaliter, non solùm versus K, sed etiam versus H, I, &L, ob aërem à tergo propulsum, &versus B redeuntem tendere, &impetu imminuto tandem versus C cadere. Quantulus verò fuerit aquae descensus, cuius directio horizonti parallela est, si deinceps ille descensus fiat in ratione duplicata temporum, parabolam describet, cuius horizontalis amplitudo eò maior futura est, quo minus aqua descenderit. Exempli gratia, licet in centum hexapedum spatio digitum vnum aqua, vel pila primo tempore descendat, dummodo sequenti tempore3 pedes, in tertio tempore &c. descendat, parabolam describet: Aliam verò lineam à parabola discrepantem, si secundo tempore plures aut pauciores quàm 3 pedes conficeret. At verò cùm experientia constet aequali tempore aquam eò magis descendere, quo motus horizontalis tardior, minus verò, quo velocior fuerit, certum est exactas parabolas à saliente non describi. Cùm autem ea quae diximus de salientibus parabolicis intelligi debeant in medio non resistente, inquiri potest quantum aëris resistentia salientibus officiat tam horizontalibus quàm verticalibus; quae cùm sint in tubo quadrupedali sexta, quàm in vacuo, parte breuiores clarum est ab aëris resistentia tolli sextam partem verticalis, quae in medio non resistente ipsi tubo foret aequalis.