Latin
TIBI ADDICTISSIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxvii
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur C multiplicans A &B effecit E &F: à communi autem multipiicante non mutatur proportio, erit vt A ad B, ita E ad F. Similiter quoniam B multiplicans C, D, effecit F, G, erit eadem ratione vt C ad D, ita F ad G. Sed, ex antecedente aphorismo; Ratio E ad G componitur ex ratione E ad F, &ratione F ad G, quamobrem ratio E ad G componetur quoque ex ratione A ad B, &ex ratione C ad D. Quod demonstrandum erat. Hinc ordinatur. Canon ad proportionum Compositionem. Additio Rationum. Ntecedens vnius in antecedentem alterius, &consequens in conAsequentem ducatur, ratio prioris producti ad posteriorem erit adgregatum quaesitum. Esto A4. B 3. C6. D5. Fit E 24, vel 8, G15, vel 5. VIII. Si fuerint duae rationes, &consequens prioris ducatur in antecedentem posterioris, &antecedens in consequentem, ratio prioris producti ad posteriorem, est residuum prioris rationis è posteriore ratione ablatae. Sumantur rationes A ad B, &C ad D; sitque F productus ex B in C, productus verò ex A in D esto G; Dico rationem F ad G residuam fore, si subducatur ratio A ad B, è ratione C ad D. Ducatur A in C, &esto productus E. Quoniam igitur A multiplicans C, &D effecit E, &G; è communi autem multiplicante non immutatur proportio, erit vt E ad G, ita C ad D; sed ratio E ad G componitur è rationibus E ad F, &F ad G. Sed C multiplicans A &B, produxit E &F, quare ratio E ad F eadem erit rationi A ad B. Ratio igitur C ad D, componitur è ratione A ad B, &ratione F ad G. Quamobrem ratio F ad G erit residuum rationis C ad D, ablatâ ratione A ad B. Quod demonstrandum erat. Hoc Theorema ita quoque enuntiari potest. Si fuerint quatuor magnitudines, ratio producti sub mediis ad productum sub extremis, erit residuum rationis primae ad secundam, &ratione tertiae ad quartam ablatae. Ex hoc theoremate deducitur Canon ad proportionum subductionem. Subductio Rationum. siq Ducatur consequens rationis subducendae in antecedentem alterius, &antecedens in consequentem, ratio prioris producti ad posteriorem erit residuum quaesitum. Esto A4. B3. C8. D5. Fit IX. Ratio potestatum est multiplicata rationis laterum iuxta ordinem