Latin
TIBI ADDICTISSIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxviii
Unproofread scanNot analysed yet
gradus ad quem attolluntur. Ratio scilicet quadratorum est duplicata rationis laterum: Ratio cuborum triplicata: Quadr. Quadratorum quadruplicata, &ea in infinitum serie. Est enim quadratum potestas ordinis secundi, cubus ordinis tertij, Quadrato-quadratum ordinis quarti, &sic in infinitum. Multiplicatio Rationum. Quare cùm proponitur ratio multiplicanda, sumendae sunt antecedentis, &consequentis potestates ordinis à multiplicante determinati: vt si fuerit triplicanda ratio 3 ad 2, quoniam cubus est potestas tertij ordinis, ideo sumo cubos terminorum rationis propositae; est autem 27 cubus 3: octonarius verò est cubus binarij; quare ratio 27 ad 8 est triplicata rationis 3 ad 2. XI. Diuisio Rationis. Cùm autem diuisio nihil aliud sit quàm restitutio eius operis, analysi, quod synthesi effecit multiplicatio, si proponatur ratio partienda, sumantur antecedentis, &consequentis latera ordinis à diuisore determinati. Est autem latus quadratum ordinis secundi: latus cubicum or dinis tertij: latus quadr. quadratum ordinis quarti, &sic in infinitum. Esto diuidenda ratio 27 ad 8 per 3, quoniam latus cubicum est tertij ordinis, ideo sumantur latera cubica terminorum rationis propositae: est autem ternarius latus cubicum 27, binarius verò est latus cubicum 8; quare ratio 27 ad 8 est ad rationem ternarij ad binarium, sicut ternarius ad vnitatem, quod diuisionis leges deposcunt. At si vterque, aut alter terminorum rationis propositae non habeant latera à diuisore determinata, vt si proponeretur bisecanda ratio alicuius consonantis interualli, ratio è diuisione oriunda erit irrationalis. XII. Heic autem praeteriri non debet error in quem incidit Clauius in Comment. ad vlt. prop. l. 9. Euclidis: vbi de proportionum compositione agit, &affirmat rationem è rationibus haud componi, vt totum è partibus, quod pars esset aequalis vel maior toto, quod exemplis probare contendit.