Latin
PRAEFATIO GENERALIS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxx
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO GENERALIS. antientis commiscentur, vti supra diximus. 5 sson XVI. Iuxta haec principia multa theoremata demonstrari possunt, quorum nonnulla adferemus, vt pote 16. &17. prop. 6. lib. Ideo enim productus sub mediis est aequalis producto sub extremis, quia dum ducuntur mediae &extremae in se inuicem, demitur ratio primae ad secundam è ratione tertiae ad quartam. At aequale si ab aequali subducas, quod remanet est nihilum. Nihili autem similitudinem refert proportio aequalitatis, quare ex hoc opere est oriunda. Sed placet eandem propositionem vniuersalissime enuntiare, &iuxta eadem principia demonstrare. XVII. Si 4. magnitudinum fuerit prima ad secundam in ratione multiplicata rationis quam habet tertia ad quartam, erit ratio producti sub extremis ad productum sub mediis, multiplicata rationis eiusdem 3. ad 4. in gradu proxime inferiori, seu parodico, ad rationem 1. ad 2. Vt si fuerit ratio 1 ad 2, triplicata rationis 3 ad 4, erit ratio pro ducti sub extremis ad productum sub mediis duplicata rationis 3 ad 4. Siquidem ratio producti sub extremis ad productum sub mediis, est residuum rationis 3 ad 4, è ratione 1 ad 2 ablatae; At simplum è multiplo deductum deprimit vno gradu multiplum. XVII. Si fuerint quatuor magnitudines actu, aut per repraesentationem, &productus sub extremis ad productum sub mediis sit in ratione maioris inaequalitatis, erit ratio 1 ad 2 maior ratione 3 ad 4. Si verò productus sub extremis ad productum sub mediis fuerit in ratione minoris aequalitatis, erit ratio rad à minor ratione 3 ad 4. Enimvero ratio producti sub extremis ad productum sub mediis est residuum rationis 3 ad 4, è ratione 1 ad 2 subductae; cùm autem minus è maiori subducitur, remanet aliquid plus nihilo, ac proinde ratio maioris aequalitatis, at cùm majus è mi ori deducitur, quod remanet minus est nihilo, seu antiens: proportio autem minoris aequalitatis analogice est antiens, vt supra dixi mus Similia theoremata multa ex iisdem principiis demonstrari possunt, sed haec quibus res cordi erit andaganda relinquimus: sufficiat mihi quae de proportionum natura animo versabantur, indicasse. L. b. bcb. cb . b ch ch. . *. 4 τντ ε εοττ εν ττο ετ τν ε ετν ττ ν εθτρ ετρθαστν δτοατεστεοτι σιονοστισι. σσr0 σσοε Θριραιεο