Latin
TIBI ADDICTISSIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxix
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim ait, si positis his tribus terminis 4, 1, 8, proportio 4 ad 8 verè coaceruaretur è proportionibus 4 ad 2, &2 ad 8, tanquam ex partibus, esset pars maior toto, quod proportio dupla 4 ad 2 mai or sit proportione subdupla 4 ad 8. Itane verò? Ita etiam si addatur plus 2, &--4, fit adgregatum -2, iuxta leges huius algorithmi: &hîc quoque pari iure plus 2 pars maior est toto -2. Hoc sane intricatum est, &à nemine hactenus satis explicatum. Age ergo totum negotium sequenti speculatione expediamus. XIII. Enti contrarium est antion, seu antiens; atque inter ens &antiens, medium est non ens, seu nihilum: sicut enim id quod se attollit supra nihilum, entis nomine adgnoscimus, ita &quod se infra nihilum deprimit, antientis nomine exaudire possumus. Deinde quoniam in ge nere entis totum est majus qualibet parte componente, è contra in genere antientis, (contrariorum enim contrariae debent esse adfectiones) totum erit minus quauis parte integrante. At quoniam non ens, seu nihilum mediat inter ens &antiens, erit in genere non entis totum aequale cuilibet parti, quoniam nihilum sibi additum est semper nihilum: At cùm simul componuntur ens &antiens, totum quod hinc oritur, participat de adfectionibus vtriusque, siquidem est minus vnâ, &majus altera partium, vti in exemplo superiùs allato, vbi adduntur plus 2, &-4, adgregatum -2, est minus, plus 2, &maius –4. XIV. In rationibus igitur idem proportionaliter animaduertas, si veritatem consequi velis, necesse est. Proportio aequalitatis nihili similitudinem refert: proportio maioris aequalitatis attollitur supra nihilum, &enti adsimilatur: proportio minoris aequalitatis deprimitur infra nihilum, &antienti comparari potest. Quibus positis omnibus Clauij argu mentis ita respondemus. Si sumantur numeri 1, 10, 100, ideo ratio ad i00 minor est vtraque ratione, &1 ad 10, &10 ad ioo, quia in genere antientis totum est minus qualibet parte integrante. At sumptis his numeris 4. 4. 4. ideo ratio primi ad tertium aequalis est rationibus primi adsecundum, &secundi ad tertium, quòd nihilum nihilo additum non augeatur. Denique in numeris 4. 2. 8, ratio 4 ad 8, idcirco maior est ratione 2 ad 8, &minor ratione 4 ad 2, quia adfectiones entis, &