Latin
RAEFANIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxxix
Unproofread scanNot analysed yet
In fine temporis AH, deperditis 9 spatijs erit in h, &ita deinceps, donec in fine temporis vltimi KLrursus in planum AE recidat. Porrò ductâ lineâ curua per puncta A fghRdIKl, erit parabola, cuius axis QR; ideóque recta AD parabolam ARI in puncto A continget. Quae si mediae salienti adhibere placeat, illius altitudo, siue axis QR reperietur 8 partium, quales sunt 16 in CB, atque adeo subdupla lineae CB, vt iam ad primam figuram notatum est, iterúmque fusiùs explicaturi sumus. QUARTVM igitur docet salientis altitudinem, cuius inclinatio super horizontem, &horizontalis amplitudo cognoscitur. Sit enim mediae salientis AFH longitudo horizontalis AGH; angulus eleuationis super horizontem HAE. Descripto quadrante CDH, sinus totus est HA. Ducatur tangens AK secta in puncto K à producta HK; diuidaturque AK bifariam in E. Ducta verò GE secetur bifariam in F, altitudo mediae salientis erit GF, eadémque quar ta pars HK, quae tangit quadrantem CDH in puncto H. Quae omnia ita probantur. Primum summam mediae salientis altitudinem esse in linea GH, quippe basim HA orthogonaliter, &bifariam secat, &salientem AFH parabolam esse supponimus, qualis reuera foret absque vlla medij resistentia. Si enim F non fuerit vertex salientis mediae, sit vertex ille quodlibet aliud punctum I supra vel infrà; cúmque HK sit ad El in ratione duplicata eiusdem HK ad GE, &HK ad EG vt 2 ad I, erit HK ad El vt 4 ad 1, &E I erit semissis EG; sed EG bifariam diuiditur in F, igitur ! non est extra punctum F, quod propterea salientis verticem asserimus, &HK est ad GF vt 4 ad 1; atque adeo GF est altitudo salientis, &quarta pars tangentis HK. Quod maximae futurum est vtilitatis in Ballistica nostra, cùm ad inueniendum axem parabolę, salientis, seu iactus, cuius basis &eleuatio dantur, aliâ re non sit opus quàm vt sumatur quarta pars tangentis eleuationis in circulo, vel circuli quadrante, cuius radius sit parabolae, vel salientis basis.