Latin
RAEFANIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur vsque ad B ascendet aqua spatio secundi, sed tantùm vsque ad C Si verò tempus vkerius producatur versus L, vel P, in tempore AI, vel AM 25 partes amittet, quarum A M cùm sit gig 24 partium, quinto tempore reperietur aqua in puncto a lineae AB; &in fine sexti temporis AN 36 partes amittet, quarum CN est 32, ideóque in puncto b erit aqua in fine sexti temppris. In fine septimi temporis, in quo facta fuerit iactura 49 partium, quarum &O fuerit 40, erit aqua in e: denique in vltimi fine temporis AP, vel AL fiet iactura partium 64, quarum cP48, eritque aqua in istius temporis fine in plano horizontali AE, à quo exierat: quandoquidem si grauitatis momenta numerentur ab ascensus initio vsque ad finem descensus vnà computatione temporum continua, idem contingit ac si primùm ascensus, &postea descensus seorsim numeraretur; nam Ca, Cb, Ce &CA, quae fuere momenta grauitatis ab initio ascensus numerata, &continuata in descensu, eadem sunt ac si fuisset initium numerandi sumptum à descensu, cum Ca, sit 1, Cb, 4. Cc, 9, &CA, 16; est enim primo tempore grauitatis effectus, 1; duobus temporibus, 4; tribus, 9; quatuor. 16: quinque, 25: sex, 36; septem, 49: &octo quibus perficitur tam descensus quàm ascensus, est 64. TERTIVM, his positis, saliens exire supponatur ad eleuationem 60 graduum super horizontem, hoc est per lineam AL, quae faciat angulum 60 graduum cum linea horizontali AE, quem angulum circumferentia 60 graduum ED subtendit, cúmque momenta grauitatis sumenda sint in perpendicularibus, saliens quae ad finem temporis AF debuisset esse in F, amissa vna parte decimasexta rectae CD (quae nunc pro scala sumitur) erit in f; &in fine temporis AG, cùm debuisset esse in G ob motum vniformem, amissis 4 partibus erit in g.