Latin
TRACTATVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxxv
Unproofread scanNot analysed yet
dixi Chelinum vndecim dici denariorum, credant tamen alij 10 duntaxat, nil assero; Caeterum inspectores cuiuslibet monetae consuli possunt, à quibus exactè habeas tam aureorum quàm argenteorum nummorum leges, &puritatem, quae cùm in iisdem officinis &sub iisdem principibus non rarò mutationem subeant, malui puritatem sequente tractatu, vtpote immutabilem, quàm legem vllam tot varietatibus obnoxiam eligere. VII. Gencralis autem Praefatio explicationem illius exhibet figurae, quae sextae propositioni debetur, quâ videlicet pondus &valor sicli Hebraici statuitur, multaque pollicetur, de quibus postea fusè tam libro de Hydraulicis, quàm de Mechanicis, &de Ballistica. VIII. Porro vix in textu Hebraeo veteris Testamenti reperias aurei sicli mentionem, nam ferè semper vbi Vulgata legit, siclis aureis, textus Hebraicus non habet sidos, sed tantùm aureos; quanquam 1. Paral. cap. 21. vers. 25. textus ille siclos auri, seu aureos exprimat, pondo sexcentos. Aduertendum etiam R. Kimhi ad 38 Exodi, versu 24 minime dicere siclos, sed minas Sanctuarij esse communium duplices, licet aliqui contra senserint: quanquam ex minis duplicibus non repugnet etiam duplices siclos inferre. IX. Superest vt dicam, me necdum scire potuisse quae prop. ad calcem moniti primi notabam, vtra nempe vera esset relatio de numero granorum vnciae Romanae; tantùm addo me folium illud, quo tertia propositio continetur, refici curasse, vt eundem granorum numerum Romanae, quem nostrae tribuerem. Hinc fit vt quod versus cal cem paginae sextae dictum est de granis 612 vnciae Romanae (iuxta relationem alteram, quae 17 laminas, vnamquamque 36 granorum, vnciae Romanae tribuebat) sit emendandum, vt habetur pag. 11. corollario primo tertiae propositionis, vbi loquor ex hypothesi, cuius Lectorem aliquando certiorem facturus sim, vbi de veritate constabit, quae 16 solùm laminas praedictae aequales habeat. Caeterum qui deinceps peregrinationem instituent ad Sinenses, aut alia loca longè dissita, poterunt experiri pondus cuiuslibet grani, quo variae nationes in cibis, aut medicinis vtuntur: sed majus fuerit operaepretium si magneticam acum pixide clausam cum optimo magnete sphaerico ferant, quibus diuersas vtriusque declinationes, &inclinanationes in longitudinum gratiam explorent. Vtilia etiam fuerint minora perspicilia, quibus singula quae occurrerint animalcula, eorumque partes obseruentur. Nec inutile futurum si tam nummos, leges monetales; pondera, mensurasque diuersarum gentium ad quas peruenerint, quam &instrumenta varia quibus fodiunt, aut sulcant terram, vel etiam aures &animum oblectant, diligenter annotent; ex quibus populorum omnium temperamenta, imaginationes, &consuetudines cum nostris conferantur. Quid enim viris studiosis gratius esse potest quàm vt sciant quidquid ab omnibus hominibus fieri solet, &totum orbem vnico intuitu hauriant.