Latin
TRACTATVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica xxxvi
Unproofread scanNot analysed yet
Quod adeo facilè est ob nauigationum frequentiam, vt si principes solummodo cupierint, non desint viri doctissimi aetate florentes, qui paucorum annorum spatio non solùm praedicta, sed etiam omnifaria manuscripta referant, quibus gentium mores, &chronologiae fideliter contineantur; vt iam incoeptum videmus à nobili Bononiensi, qui rerum omnium, pręsertim artefactorum figuras &fabricas, quae in omnibus ferè partibus Europae potuit deprehendere, pluribus voluminibus descripsit. Quandiu vero peregrini praedicta notabunt, alij varia poterunt experiri, quibus artes mechanicas perficiant; alij Geometriam excosent, &versus supremum apicem perducent; alij denique veras Physicae, &Ethicae leges perquirent, vt cùm nil amplius quaerendum supererit, omnes vno ore concinant, Cor meum &caro mea exultauerunt in Deum viuum, donec eum intuitiuè contemplentur, &aeternam in ecstasim rapti cum omnibus caelicolis dicant, Beati qui habitant in dome tua Demine, in saecula saeculorum laudabunt te. 4 f. c TTTTTTTITIIII