Latin
PROPOSITIONES
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 169
Unproofread scanNot analysed yet
ARCHIMEDIS DE SPIRALIBVS, Circulo dato, &linea recta tangente circulum, possible est à centro circuli ducere rectam ad tangentem, ita ut quae recta fuerit inter tangentem &circuli circumferentiam, ad radium circuli minorem rationem habeat, quàm circumferentia circuli, quae est inter contactam &productam ad datam cuiuscunque circuli circumferentiam. igis. ex Lemnia. Si circulum tetigerit quae piam linea, impossibile est ducere aliam lineam à puncto contactus, quae circulum non secet ab ea parte, qua angulum recto minorem efficit cum radio ducto à centro ad punctum contactus Prop. VI. Probl. IV. Circulo dato, &in circulo linea minore, diametro, possibile est à centro circuli ad peripheriam ipsius eiaculari rectam, secantem eam quae in circulo data est, lineam; ita vt comprehensa recta inter peripheriam &rectam in circulo datam ad coniunctam à termino ciaculatae, qui est in circumferentia ad alteram partem eius rectae, quae in circulo data est, ordinatam rationem habeat; modo tamen vt data ratio minor sit ea quam habet dimidia datae in circulo, ad eam quae à centro perpendiculariter in ipsam ducitur.