Latin
Prop. VII. Probl. V
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. VII. Probl. V. Iisdem datis, &recta data extra circulum porrecta possibile est à centro lineam eiaculari ad extrà porrectam, ita ut quae fuerit inter circumferentiam &porrectam ad lineam iunctam à termine eiaculatae ad terminum porrectae ordinatam rationem habeat: dummodo tamen data ratio maior fuerit ea, quam habet dimidia datae in circulo, ad eam quae à centro perpendiculariter in ipsam agitur. Lenma I. Si recta in circulo ab alia recta bifariam secatur, &ad angulos rectos impossibile est ab eodem puncto, à quo secans ducitur, aliam secantem agete in sectam, ita ut partes inter sectam, &peripheriam circuli aequales sint, quod tamen fieri potest, si secta linea bifariam non dirimitur. Videatur Lemma 2. Prap. VIII. Probl. VI. Circulo dato, &in circulo linea minore ipsa diametro, &alia tangente circulum in termino lineae in circulo datae; possibile est à cenrro circuli eiaculari aliquam rectam ad rectam datam, ita ut pars ipsius contenta inter peripheriam circuli, &datam lineam in circulo ad partem comprehensam à tangente, ordinatam rationem habeat: si modo data ratio sit minor ea quam habet dimidia datae in circulo, ad eam quaeà centro circuli perpendiculariter in ipsam ducitur. Brop. IX.