Latin
PHAENOMENA
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 283
Unproofread scanNot analysed yet
ENCLIDIS PROPOSITIONES. ERRA in medio mundo est, centrique fungitur officio. Quoniam scilicet eadem dioptra spectamus simul duo signa opposita, vnum oriens, alterum occidens: &rursum alia duo signa opposita apud ortum &occasum: sit vt linea visualis in vtraque obseruatione sit diameter zodiaci, &firmamenti: terra igitur in sectione talium diametrorum cum sit, in centro zodiaci, &perinde mundi existet. II. In vno ambitu, qui per polos sphaerae circulus, his rectus erit ad horizontem. Quia scilicet bis counitur indie cum meridiano, qui rectus est ad horizontem. Zodiacus verò circulus ad meridianum bis erit rectus. Quia scilicet plus zodiaci in parallelo arctico delatus bis in die sistitur in meridiano Ad horizontem verò minimè rectus erit, quando polus horizontis fuerit extra tropicos. Ibi enim zodiacus nunquam transit per polos horizontis, hoc est per verticem loci. Si verò polus horizontis in tropico fuerit: zodiacus semel in die ad horizontem rectus erit. Quando scilicet punctum solstitiale zodiaci fuerit in polo horizoniis, ad semel in die sit ando demum polus horizontis inter tropicos fuerit: zodiacus circulus, ad horizontem bis rectus erit. Nam ibi parallelus aequatoris per polum horizontis incedens binis in punctis secat zodiacum: quae puncta singula semel in die sistentur in ipso polo horizontis in dicto paralicio delata. Bis igitur in die zodiacus horizontem orthogonaliter secabit, per 20. 1. sphaeric. III. Pod *Astrorum non errantium ortus, occasusque officientium, vnumquodque apud eadem horizontis puncta oritur &occidit. Nam parallelus, in quo defertur astrum super axem, in vno semper situ circunducitur, &in iisdem semper punctis secat horizontem. Additio 2. propositionum. IV. *Astra in circulo per polos mundi aucto existentia simul oriuntur,