Latin
EVCLIDIS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 285
Unproofread scanNot analysed yet
EVCLIDIS ter ipsum &polum, ortus zodiaci fit per totum semicirculum horizontis orientalem: occasus per totum semicirculum horizontis occidentalem: quandoquidem totus horizon iacet inter tropicos. +Signa non apud aequalia horizontis segmenta oriuntur, &occidunt: in maximis enim qua ad aequinoctialem: in minoribus autem quae hac sequuntur: in minimis verò quae ad tropicos apud aqualia porro, quae ab aequinoctiali circuli aequaliter distant. Ductis enim per limites signorum zodiaci parallelis hinc inde ab aequinoctiali: peripheriae horizontis interceptae tam ad ortum quàm ad occasum, ab aequinoctiali versus tropicos ordinatae successiuè decrescunt, vt infert propositio Omnis enim arcus zodiaci apud peripherias horizontis suis parallelis interceptas oritur, &occidit. Hoc autem, ostendit Theodosius in 3. 5. 7. &9. prop. libri 3. sphaeric. &Menel. in 46. secundi. Quod intelligitur tam in horizonte recto quàm in obliquo; quamuis in obliquo periphaeriae dictae horizontis sint maiores. XI. ig. P Zodiaci semicirculos non ab eodem parallelo exorsos, neque aquali tempore totos exoriri, sed in plurimo, qui cum cancro, eoque minori, quo inde remotius exordium sumpserint: in minimo tandem, qui cum capricorno. Quicumque autem in eodem parallelo initium habuerint, aequis temporum interuallis exortum facere. Constat haec prop. apertissimè si conferantur arcus diurni semicit. culorum zodiaci principiis debiti. Cum talibus enim arcubus oriuntur ipsi semicirculi. Et pro occasu semicirculorum conferantur arcus nocturni, qui semicirculorum initiis respondent: quamuis de occasu autior non faciat mentionem. Sed vltra aequinoctialem pro signis in proportione expressis sume signa opposita. Author autem respexit ad situm nostrum. XII in Zodiaco bini semicirculi communem quandam circumferentiam habentes diuerso tempore oriantur: relicti arcus diuerso etiam tempore orientur, &in eodem excessu. Si autem in Zodiaco bini semicirculi communem arcum habentes aequis temporibus aequis oriantur, relictae quoque peripheriae temporibus aequis orientur. Nam subtracto arcu communi, subtrahitur etiam communetem pus: &ideo relicta tempora erunt aut in eodem excessu inaequalia, in quo scilicet tempora semicirculorum sunt: aut aequalia, si tempo