Latin
SYNOPSIS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 296
Unproofread scanNot analysed yet
SYNOPSIS XIII. Ecliptica secundùm latitudinem indiuisibilis, aequatorem intersecando, tropicum aestiuum Capricorni, &hybernum Cancri statuit: ob quem signa illa descendentia dicuntur, quae à &ad B, ascendentia verò quae à D, ad 69 continentur: quia sol descendit in illis, &ascendit in istis. Praeterea duo puncta aequinocti alia notat in aequatore, XIV. Aliae sunt signorum diuisiones, iuxta varias intersectiones, &relationes circulorum inter se: vt ex intersectione colurorum, &zodiaci, V, E dicuntur vernalia, quia cùm sol versatur in illis, Martem, Aprilem, &Maium efficit: &,Q, ,aestiua, &sic de reliquis, iuxta 4 anni tempestates. Quae autem contingunt intersectiones, vt v, 69, &c. dicuntur cardinalia: sequentia verò, fixa; reliqua sunt communia. Omitto reliquas diuisiones, vt trigonorum ignei, aërei, &terrei, &dodecatemoriorum, in quae totum caelum diuidi concipitur, penes ia partes zodiaci. XV. Duodecim signa naturalia, in quae Zodiacus diuiditur, incipiunt à communi sectione aequatoris, coluri aequinoctiorum, &eclipticae, procedendo versus orientem; quorum primum est V, ver incipiens, deinde &,&c. quem ordinem appellant successionem, &consequentiam signorum; contrarium verò ordinem, praecedentiam. Zodiacus verò, &ecliptica motus secundos planetarum, vt aequator, motum primum, mensurat: Deinde numeratur siderum longitudo in ecliptica ab V initio, secundùm sequelam signorum, vsque ad circulum maximum per polos eclipticae, stellae locum transeuntis; sicut longitudo terrestris in aequatore à primo meridiano occidentali vsque ad meridianum transeuntem per locum propositum. XVI. Ab ecliptica vsque ad polum numerantur siderum latitudines: est autem latitudo haec, arcus circuli maximi per polos eclipticae, &stellam incedentis inter eclipt. &stellam interiectus. Tales autem arcus, circuli latitudinem appellantur. Puncta verò inter aequatorem &eclipt. existentia, respectu aequatoris sunt borealia, &respectu eclipricae, australia, vel contra. XVII. Ecliptica continet omnium siderum loca: nam stella est in eo gradu eclipticae, per quem circulus latitudinis eiusdem stellae incedit: sic enim stellae existentes in coluro solstitiorum, sunt in primo gradu e . Qua ratione omnes stellae firmamenti ad vnum ex 12 zodiaci VITA