Latin
COSMOGRAPHIA
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 297
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIA signis referuntur. Omitto circulos quos eclipticae parallelos eodem modo statuere possemus, quo Astronomi 182 aequatori parallelos imaginantur, per quos sol toto anno incedit, quorum extremi sunt 2 tropici, medius verò aequator. XVIII. Coluri per polos mundi, &4 puncta cardinalia zodiaci transeuntes sese mutuo ad angulos rectos sphaerales in ipsis polis intersecant, &vnà cum sphaera voluuntur: ita vocati, quia mutili videntur in obliqua sphaera, cùm vna pars semper infra horizontem deprimatur, alia verò supra eleuetur: horum vnus dicitur aequinoctiorum, qui per puncta intersectionis aequatoris, &eclipticae transiens duo puncta aequinoctialia, nempe V &à statuit: alter verò solstitiorum, quia aequatorem in illis punctis ad angulos rectos diuidit, in quibus sol aestatem &hyemem incipit, nempe in primo gradu 69, &1: qui propterea colurus maximas solis declinationes metitur, zodiaci polos continens, eorum à polis mundi distantiam ostendit: Infiniti verò coluri ad singulas siderum ab aequatore declinationes ostendendas statui possunt. XIX. Meridianus, seu μιστήμβεις, in quocumque situ sphaerae meridiem, &mediam noctem efficit, continetque duo puncta Zenith, &Nadir sibi inuicem opposita: primus autem meridianus vulgò statuitur in insulis Fortunatis, ab alijs in insula ferri: sunt autem 36, vel potius 18 meridiani, cum iidem meridiani vnius hemisphaerij alteri etiam hemispherio seruiant: singuli quippe ro inter se distant gradibus: quanquam geometricè loquendo, tot sint meridiani, quot puncta verticalia, quemadmodum tot horizontes, quot sunt diuersa puncta terrae: qui vnicuique gradui meridianum assignant, 180 statuunt. XX. g, in Idem est meridianus progredientibus recta à septentrione in meridiem secundum latitudinem: solis autem, &stellarum maximam altitudinem, earum ab aequatore distantiam, poli altitudinem, &totius terrae habitudinem ostendit: atque latitudinem terrenorum locorum metitur, de qua nunc agendum est. XXI. Latitudo numeratur in meridiano, ab aequatore versus alterum polorum &ostendit quanto punctum quodlibet ab aequatore distet; alter polorum mundi eleuetur, &alter deprimatur: est autem latitudo cuiuscumque loci, seu arcus meridiani interceptus inter Zenith, &aequatorem, aequalis eleuationi poli supra horizontem: haec autem eleuatio Atriae distae uel aeque enim meae . . . . .