Latin
SYNOPSIS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 298
Unproofread scanNot analysed yet
SYNOPSIS. eleuatio est arcus meridiani ab horizonte ad polum mundi ductus. XXII. Quemadmodum latitudo terrae numeratur in meridiano insularum Fortunatarum, vel in alio orientaliori, ita declinatio siderum in iisdem meridianis numerari potest; qui tamen propterea circuli declinationum appellantur, quia ostendunt quantum stellae, vel planetae distent ab aequatore, &ab eo versus polum declinent. Possunt etiam verticales appellari, quatenus per verticem cuiusque loci transeuntes, perque horizontis singula puncta perpendiculariter descendentes, siderum altitudinem supra horizontem, aut depressionem infra metiuntur: Arabicè verò Azimuth in astrolabiis vocari solent, quòd ciis ostendant in qua parte mundi sidus oriatur, aut occidat. XXIII. Meridianus incipit diem astronomicum; potest autem punctum meridianum diuersis modis reperiri, vt arborum abscissione, quarum trunci ostendunt circulos densiores, seu sibi viciniores esse ex parte septertionis; acu in aqua, suberis auxilio, natante; ferro in aëre liberè suspenso, acu magnetica, dummodo illius declinatio cognoscatur: quadrante astronomico; breuissimâ diei vmbra à stilo proiectâ. Possumus etiam inuestigare quot gradibus sol eleuetur supra horizontem, siue sit in meridie, siue extra meridiem; eius enim altitudinem dabit triangulus, cuius latus vnum sit vmbra stili, aliud linea stilo aequalis, vmbrae per pedem stili perpendiculariter acta; tertium verò latus coniunge duo praedicta latera: linea enim aequalis stilo, vel arcus ei respondens repraesentabit arcum verticalem, quo solis altitudo mensuratur. XXIV. Horizon astronomicus, seu verus diuidit totam mundi sphaeram in duas partes aequales, nempe in hemisphaerium superum, seu visum, &inferum, seu occultum, cuius centrum idem est cum centro mundi, pro Zenith, &Nadir incolae: Horizon physicus, seu sensibivisualis, astronomico aequidistans est pars terrae quam oculis fregimus: cuius semidiameter in planitie est leucae circiter, cum oculuae pedes altus est; qui si ad leucae altitudinem eleuetur, semidiameter horizontis sensibilis erit si leucarum, vt l. 3. de Veritate sciennarum, ca demonstratum est. XXV. tailibet horizon vnicum habet incolam; in quo stantia ei ita perpendicularia esse debent, vt linea directionis transeat per duos polos, acentrum horizontis, &per puncta grauitatis stantium siue turrium, siucarborum, siue hominum: sed de linea directionis, &de his cenimium in magna enim ea artigeris meropiora re