Latin
IN CLARISSIMI VIRI
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 362
Unproofread scanNot analysed yet
IN CLARISSIMI VIRI ALIMIDORGII CONICA. PRAEFATIO. ELEMENTA Conica quae sequuntur non pendent à praecedentibus Apollonianis, quibus simpliciora sunt, fontesque detegunt ex quibus occultè hausit. Primus liber directè probat, quae Pergaeus solùm indirectè, &Sex absurdo demonstrarat: neque solùm ad solidorum problematum determinationes, &compositiones, vt libri Apolloani, sed etiam ad experimenta Physica collineat; vt hocce primo lbro 4. Pergaei libros habeas. Secundus agit de Conicarum linearum descriptione Geometrica in plano, per puncta; dum ad totius operis calcem methodi mechanicae &organicae reijciuntur. Tertius &quartus de eiusdem nominis coni sectionum inuicem comparatione: quos hactenus editos legimus; reliquos frustra speraturi, nisi precibus ab autore possit cos aliquis extorquere. Quintus igitur de coni sectionum portionibus, &de coni portionum sectionibus. Sextus de datis Conicis, siue problematibus conisectiones determinantibus. Septimus de adscriptis, &inscriptis conicis, siue de maximis &minimis ad specularia, &dioptricem spectantibus. Octauus denique lineas conicas, &conoideas superficies à propria cuiusque naturae, &habitudine ad radium siue in opacosus in diaphano ad inuicem comparat: tandemque praecipua circa reflexum, &refractum mysteria non vulgo cognita deteget; quorum nouâ luce constanter ad cuiusuis propositi speculi, aut optatae lentis diaphanae fabricam accingaris. e Primo me in e M autem perum non in ann. 2. E NATVRA EORVM LIBER DE NATVRA EORVM PER Aa, cernere einentem, nition