Latin
IN CLARISSIMI VIRI
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 363
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. De nominibus autem sectionum vnde ortae sint, facilè iudices ex 11. 12 &13 prop. l. 1. Apollonij, vbi rectas à singulis sectionibus ad principales diametros ordinatim applicantas expendens, demonstrauit in parabola quidem, ipsarum quadratis aequalia rectangula, latitudines habentia contiguis interceptis diametri portionibus aequales, ad aliquam rectam (quam vocat rectam sectionis diametrum, vel rectum latus, Mydorgius verò parametrum) applicata nec eam excedit, nec ab ea deficit, sed ei conuenit, quod sequente 10 prop. l. 1. demonstratur: ille itaque propter istam applicationem conuenientem, ei parabolae, vel applicationis nomen indidit. Cumque vidisset in aliis duabus sectionibus, ordinatim applicatarum quadratis aequalia istiusmodi rectangula ad sectionis parametrum applicata, in hyperbola quidem ipsam excedere; in ellipsi verò ab eadem deficere figura simili, similiterque posita ei quae à transuersa diametro, &contigua parametro continetur; quae est 13. prop. I. seq. illis excessus, &defectus nomina fecit. Sed poterat etiam circulo, vt pote coni sectioni, nomen ellipsis vniformis tribuere, cùm suas transuersas diametros, ¶metros, &figuras ab ipsis constantes habeat; &instar ellipseos, ordinatarum quadratis aequalia rectangula, latitudines habentia interceptis diametri portionibus aequales, ad contiguas parametros applicata, semper deficiant figura simili, similiterque posita ei quae à transuersa diametro, &eadem parametro constituitur: de quibus vid. 4. &5. prop. l. p. A 1. &2, 3 &13 Myd. qui tamen à proprijs coni sectionibus circulum reijcit, in quibus si cum triangulo numeretur, futurae sint 5 sectiones: neque Eutocii rationem de sectionum nominibus adprobat. Sunt &alia plurima in illis sectionibus consideranda, verbi gratiâ, in parabola diametros omnes principali diametro, siue ex generatione, &idcirco inuicem aequidistare; in hyperbola, ellipsi, &circuli circumferentia ad inuicem inclinari, &coire, perque commune sectionis centrum transire: quamobrem in parabola quamcunque rectam diametro aequidistantem, eiusdem parabolae diametrum esse: in aliis tribus praedictis, quamcunque rectam per sectionis centrum ductam, aut ei occurrentem, &intra sectionem perductam, eiusdem etiam sectionis esse diametrum, vt ad prop. 27. Myd. monet. Porrò. Vieteae analysis praxis nostros Geometras eò perduxit, vt e sensisterea tamen