Latin
MECHANICORVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 491
Unproofread scanNot analysed yet
MECHANICORVM perpendiculari solo haeret; vnde quodlibet eo difficiliùs mouetur, quo pluribus punctis lanum tangit, tot enim lineae perpendiculares per mobile transeuntes illud cum plano vniunt, atque fulciunt, ne deiiciatur: quapropter figurarum planum pro vertice habentium stabilissima cubus dicitur, quamuis procliuior sit ad volutationem quam retraëdrum, aut pentaëdrum, quia cùm pluribus planis claudatur, magis ad sphaeram accedit: nam quo plura latera, pluresve angulos figurae regulares habuerint, eo viciniores circulo, vel sphaerae, ac proinde mouentiores erunt: quò verò mobilis latus contingens planum latius fuerit, eò difficiliùs mouebitur, imò si planum mobilis, &planum quod tangit, essent perfectè plana, mobile superiùs apprehensum à plano subiecto vix disiungi posset: hinc aiunt multi aut parietem perfectè planum non posse tangi à cubo aeneo ita emisso è bombarda, vt aliqua cubi superficies rectà versus parietem tendat, quantumuis bombarda parieti vicina, &quantacumque violentia explosa fuerit: neque enim aër intermedius cedet; verùm ea de repostea. VII. Aliae sunt rationes, ob quas figura circularis mobilior est: 1. quia in omni positu dimidia sui parte quoquouersum ad planum acclinat; ideoque sphaericum ad latus quacumque vi mouebitur, quae aërem impulsu, vel tractu diuidere poterit: cùm vnicus aër circumstans motum impediat. Hinc perpetua est circuli propensio ad motum: quò verò circulus maior fuerit, tanto nutus eius, seu propensio ad motum maior erit, quia extremitas diametri maioris remotior est à loco suo naturali, ad quem propterea magis conatur, est autem nutus, seu so vis à Deo vnicuique rei impressa, qua in loco suo naturali quiescit, &volenti ab eo dispellere, resistit; quae resistentia dicitur ανηρείας. Cùm autem omnis circulus infinitos concentricos intra se contineat, omnis peripheria nutum habet infinitum, ac proinde perpetuum ad motum. VIII. Linea recta ab extremo semidiametri in diametrum perpendiculariter acta demonstrat qualis sit nutus; nam quo maior est semidiameter, eo maior est praedicta linea, praedictusque nutus; linea enim recta ducta à termino, à quo mobile mouetur, vsque ad terminum quo quiescit, dicitur linea nutus; eademque in terminis contrariis, linea renixus: illas verò secans linea ad angulos inaequales, dicitur linea obliqui nutus, vel renixus: secans autem ad rectos, nec est ad nutum nec ad renixum. Angulus autem ad angulum nutare dicitur, cùm in angu. . . . –In ea meae temperae, paeneam