Latin
LIBER II
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 492
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER II. lorum aequalitate erurum est inaequalitas. Ex illo autem perpetuo nutu fit vt cùm globum voluimus, eum iam veluti proprio nutu se mouentem moueamus; nam post motum ad centrum vniuersi, maximè circularem desiderat: &linea perpendicularis ducta à puncto contactus ad diametrum globi demonstrat eum esse in aequilibrio; quaelibet autem vis duo pondera aequilibria ab hoc statu aequilibri dimouere potest. IX. Quo circuli maiores, eo mouentiores ob rationes praedictas; &quia eorum anguli contingentiae minores sunt: vnde quò rotae curruum sunt maiores, eò ad celeritatem, &motus facilitatem commodiores: Quò etiam sarcina est altior, faciliùs trahitur ab equo, quàm vbi depressior est, quia tunc non nihil ferenda &non solùm trahenda: modo tamen non adeò sit alta, vt iugum ex collo prae pondere posteriore trahat: cum autem onus simul trahendum, &sustinendum est, vt in bellicis tormentis, vnus equus iugum sustinere, alij loris trahere debent. Hinc explicari potest cur binae rotae quaternis faciliores sint: cur prioribus posteriores rotas maiores esse oporteat; quare sarcina in anteriore plaustri parte poni debeat, &c. quae ex dictis, vel ex dicendis concludi possunt. Quando duo vel plures circuli ita firmiter eidem axi iunguntur, &circa eum conuoluuntur, vt minores tantùm ad maioris motum, vel maior ad minorum motum moueantur, minor motu maioris lineam eiusdem longitudinis suâ circumferentia describit, cuius est linea à circumferentia maioris descripta, etiamsi maioris circuli diameter millecupla esset diametri minoris: si verò maior circulus ad motum minoris feratur circa axem, linea descripta à maiori ad breuitatem lineae descriptae à minori redigetur. Quod quidem mirabile esse videtur, cum vtrique planum subiectum in toto motu tangant, neque vllam partem plani pars vlla circumferentiae bis tangat, aut transiliat. Vnde sequi videtur circulum quemlibet maximum aequalem videri circulo quantumlibet minimo, &contra, cùm vterque maior, &minor sint aequales vni tertio, nempe lineae rectae ab vtroque descriptae. XI. Ratio cur circuli adeò inaequales eandem lineam describant, ex eo sumenda est, quod minor, aut maior, non proprio motu, sed violento alterius moueatur: circulus enim ab alio motus extenditur, &applicatur secundum extensionem mouentis, adeo vt motus minoris, raMMm ij eigen sit semperagras terrae non paginem a uerun ia. etiam etsi ad temere nostrum genus E S. Annebere necesse recense aerea generantiae, autem omnes, an angues operamus, quae aerea de etiam, aut eae educe diuersione eius geometrago a plagit. si falsis, li BE. Per aetas aetate etiam remedium de ea aeterea tamen einentinui