Latin
MECHANICORVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 493
Unproofread scanNot analysed yet
MECHANICORVM factioni; maioris verò, condensationi comparari possit: maioris autem condensationem cum luce in vnicum à speculo parabolico punctum coacta conferunt. Itaque cessabit admiratio si consideremus minorem non exercere motum suum, cùm transfertur à maiori; hinc fit vt aliqui negent centrum maioris esse centrum minoris, quod nempe feratur, cùm tamen centrum maioris agat, &moueatur. XII. Cùm minor circulus motu maioris circumuolutus spatio maioris aequale spatium conficit, tarditas minoris raritati, maiorisque velocitas densitati comparatur, adeò vt quod est in tempore successiuo tarditas, in loco permanente raritas, &quod in illo celeritas, in isto densitas esse videatur: quemadmodum enim densitas partes quantitatis permanentis, ita celeritas partes quantitatis successiuae comprimit: &sicut celeritas, aut tarditas motus, ita densitas &raritas corporis semper maior fieri potest; motus enim qui sit à digito spatio vnius minuti horae, ita tardus esse potest, vt tot annorum duret milliones, quot arenas firmamentum continere potest: hinc motus firmamenti, qui factus est à principio mundi vsque ad annum 1644. ab Oriente in Occidentem, totus fieri potest durante vnico horae minuto: Granum etiam sinapis ita rarefieri, vt totum firmamentum compleat, &totus mundus ita condensari, vt in grano sinapis concludatur. XIII. Rotundorum motus sex species assignantur; nam sphaericum per se, vel ab alio mouetur; perst, vt coelum, cuius nulla pars primò moueri dicitur: ab alio, cùm pars aliqua primò mouetur, idque vel progrediente axe, vel manente progrediente, cùm motus incipit à circumferentia, vt in rota super planum volutata: vel cùm incipit ab axe, vt in rota per axem currus circumducta. Manente verò, vel axe moto in suo loco, vel immoto: moto, vel cum motus incipit à circumferentia, vt in succula per collopes versa; vel cum incipit ab axe, vt in mola, qua acuuntur gladij. Immoto, vt in trochica, cuius vertentis per funes motus incipit à circumferentia, sed axe penitus immoto. Deinceps verò de trochleis, succulis, &aliis machinis agendum est. . O. M. L. BORN. Mirog. L. M. CUM ET An non coqui voci.