Latin
MECHANICORVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 497
Unproofread scanNot analysed yet
MECHANICORVM sint aequales. Spatium enim ponderis moti sine trochlea aequale est spatio potentiae. XIV. Si vtriusque duarum trochlearum singulis orbiculis, quarum vna superne à potentia sustineatur, altera vero infernè, ibique affixa, constituta fuerit, funis circumducatur: altero eius extremo superiori trochleae religato, alteri vero pondere appenso: tripla erit ponderis potentia. Et spatium ponderis moti triplum erit spatij potentiae motae. XV. Si vtriusque duarum trochlearum binis orbiculis, quarum alterna supernè à potentia sustineatur, altera vero inferne, ibique annexa, collocata fuerit, funis circumducatur: altero eius extremo alicubi, non autem superiori trochleae religato, alteri vero pondere appenso: quadrupla erit ponderis potentia: &spatium ponderis moti quadruplum erit spatij potentiae: &sic in infinitum omnis potentiae ad pondus multiplex proportio inueniri poterit, ostendeturque semper ita esse pondus ad potentiam ipsum sustinentem, sicuti spatium potentiae, pondus mouentis, ad spatium ponderis moti. XVI. Vectium ipsorum orbiculorum motus ita sit, vt vectes orbiculorum trochleae superioris moueantur, id est, habeant fulcimentum in extremitate, potentiam in medio; &pondus in altera extremitate appensum: vectes verò trochleae inferioris habent fulcimentum in medio, pondus, &potentiam in extremitatibus. Hinc constat orbiculos trochleae superioris efficere, vt pondus moueatur maiori potentia, quàm sit ipsum pondus, &per majus spatium potentiae spatio, &per aequale, tempore minori quod quidem orbiculi trochleae inferioris non efficiunt. XVII. Si vtriusque duarum trochlearum singulis orbiculis, quarum altera supernè appensa, altera verò inferne, à sustinente potentia retenta fuerit, funis circumuoluatur: altero eius extremo alicubi religato, alteri autem pondere appenso; dupla erit ponderis potentia. Vnde patet orbiculos trochleae inferioris in his efficere vt pondus maiori potentia moueatur, quàm sit ipsum pondus, &per majus spatium spatio potentiae, &minori tempore per aequale: quod quidem orbiculi superioris trochleae non efficiunt. XVIII. Si vtriusque duarum trochlearum singulis orbiculis, quarum altera supernè iem, suisse, diuturus non agris niterutransis. P. III MAS SC *4 2