Latin
LIBER II
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 498
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER II. supernè à potentia sustineatur, altera verò inferne, ponderique alligata, constituta fuerit, funis reuoluatur: altero verò inferiori trochleae religato: pondus potentiae, sicut &spatium potentiae spatij ponderis, sesquialterum erit. XIX. Si tribus duarum trochlearum orbiculis, quarum altera vnius tantùm orbiculi superne potentia sustineatur, altera verò duorum inferne, ponderique alligata, collocata fuerit, funis circumuoluatur: altero eius extremo alicubi, altero autem superiori trochleae religato. pondus potentiae sesquitertium erit, sicut &spatij ponderis. XX. Si vtriusque duarum trochlearum singulis orbiculis quarum altera supernè à potentia sustineatur, altera verò inferne, ponderique alligata collocata fuerit, circumducatur funis: altero eius extremo alicubi, altero autem superiori trochleae religato, erit potentia ponderis sesquialtera, sicut &spatium ponderis spatij potentiae sesquialterum: &sic procedendo in infinitum semper ostendemus potentiam pondus sustinentem ita esse ad pondus, vt spatium ponderis ad spatium potentiae pondus mouentis. XXI. Si vtriusque duarum trechlearum singulis orbiculis, quarum altera superne à potentia sustineatur, altera vero inferne, ponderique alligata, constituta fuerit, circumferatur funis, vtroque eius extremo alicubi, non autem trochleis religato: aequalis erit ponderi potentia. XXII. Si tribus duarum trochlearum orbiculis, quarum altera vnius dumtaxat orbiculi superne à potentia sustineatur, altera verò duorum inferne, ponderique alligata fuerit constituta, circumdetur funis: vtroque eius extremo alicubi, sed non superiori trochleae religato: duplum erit pondus potentiae: spatiumque potentiae duplum erit spatiis ponderis. XXIII. Si tribus duarum trochlearum orbiculis quarum altera binis insignita rotulis à potentia superne detineatur: altera vero vnius tantum rotulae inferne constituta, ac ponderi alligata fuerit, circumuoluatur funis: vtroque eius extremo alicubi, non autem inferiori trochleae religato: dupla erit ponderis potentia. Videatur Vbaldus, qui prop. 26.