Latin
LIBER II
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 500
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER II. VINTA PARS. DE SCYTALIS, ERGATIS, AXE in peritrochio, tollenone, cochlea, pancratio, &c. PArum differunt scytalae, ergatae, &axis in perittochio, cum circa illorum axem funis ductarius voluatur; ergata tamen, seu τογὸν axem horizonti perpendicularem habere, vel duabus trabibus perpendiculariter erectis fulciri dicitur; succula verò, Graecis ὄνος supinum axem habet, vel quatuor tignis ex vtraque parte binis sustentatur: de qua loquitur Hippocrates lib. 3. de fracturis. Caeterum haec omnia ad vectem reduci constat ex sequentibus propositionibus. Aduertendum est autem succulas pro collopibus à quibusdam sumi, quibus ergatae, vel axes mouentur, sed nos vitandae confusionis gratiâ illa duo nomina semper distinguemus. PROPOSITIONES. PAtio cur maiores collopes circa eandem ergatam facilius moRueantur, vel saltem maiora pondera moueant, ex eo petenda, quod maiores lineae ex centro celerius moueantur ab eadem vi, collopes autem, quibus ergatae, &succulae voluuntur, linearum &vectium rationem habent; centrum vero est in medio axis. Vnde fit etiam vt succulae graciliores facilius moueantur, quia collopes sunt tanto maiores, quanto succula gracilior fuerit. II. Omissâ scytalâ Laconicâ apud Lacedaemonios in litteris scribendis vsurpata, quae fuit lignum teres oblongum, instar cylindri, circa quod chartam exaratam spiratim circumuoluebant, ad scytalas vectorias accedo, quibus onera facilius quam curribus portantur quamuis illae minores rotas habeant, hae siquidem rotae scytalis coniunguntur, atque adeo simul conuertuntur: hinc in scytalis nulla est offensatio, neque huc illuc nutant, vt rotae curruum quae ab axe NNn ij N. Cum immersio . . . . . eiunctae sunt: &ab ipso onere iam commoto, supra, &simul à potentia mouentur.