Latin
LIBER II
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 501
Unproofread scanNot analysed yet
His autem succulis siue rotatis, siue non, architecti, lapicidae, &alij artifices saepissimè vtuntur, cum lapides, naues, trabes, aut alia quaepiam grauissima pondera per horizontis planum transferunt; cùm enim centra scytalarum ab horizontis plano aequaliter distant, pondus aequidistanter horizonti mouetur, &ideo centrum grauitatis illius nusquam in motu qui sit, eleuatur. In his vero tarditatem motus, qui in eo tardior, quo vectes, vel collopes longiores, mouendi facilitas abunde compensat. III. Potentia pondus sustinens axe in peritrochio ad pondus eandem habet proportionem, quam semidiameter axis ad semidiametrum tympani, vnà cum collope. Hinc fit vt potentia semper minor sit pondere, cum semidiameter axis semper minor sit semidiametro tympani: &potentia eo minor, sit pondere, quo semidiameter axis minor est semidiametro tympani vnà cum collope. Inde vero concluditur ita esse pondus ad potentiam pondus sustinentem, vt spatium potentiae mouentis ad spatium ponderis moti, maioremque semper habere proportionem spatium potentiae mouentis ad spatium ponderis moti, quàm pondus ad eandem potentiam. At quo facilius pondus mouetur, eo quoque tempus majus est; &quo difficilius, eo minus: &è conuerso. IV. τα. τα Paruo cuneo valida fit impressio, magnaeque finduntur moles: qui reducitur ad vectes, quorum hypomochlion est in extremo apice cunei, pondus vero intra vectem, ea videlicet ligni pars, quae à cuneo irgetur, ac diuellitur, cuneo autem valida mallei percussio vires addit: hinc fit vt cunei virtus partim ex duplici vecte, partim ex mallei percussione conster: quanquam illum ita considerare possimus, vt dum ingreditur, id quod scinditur, nihil aliud sit quàm pondus supra planum horizonti inclinatum mouere: ideoque ad libram reduci potest; eadem est enim ratio, siue manente cuneo, vt pondus super cunei latus moueatur, siue eodem etiam moto, pondus adhuc super ipsius latus moueatur, tanquam super planum horizonti inclinatum. Quò minor est cunei angulus ad verticem, hoc est, quo cuneus acutior est, quò malleus est grauior, &durior: quò majus est manubrium mallei, quo vtimur, vt cuncum percutiamus, eo maior est effectus; &quidem tantus vt à nullo alio vecte, aut vllâ cochleâ suppleri possit. Hucque enses, gladij, mucrones, secures, serra, cuius dentes instar cunei percutiunt, dolabra, &lima, quorum tot cunei, εκυκν, τῶν ταῖς τ NERE ME