Latin
LIBER II
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 502
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER II. quot denticuli necnon venenatorum, &aliorum animalium mordentium, &omnium instrumentorum vulnera inferentium dentes, stimuli, &acumina referri possunt. Quanquam id alij de serra, &lima negant, quod alibi fortè discutiemus. VI. Duplicem cuneorum speciem, linearem &superficialem Baldus statuit; linearis complectitur acus, subulas, clauos, enses, aculeatam culicis proboscidem; apum, vesparum, scorpionum culeos, &c. quae quanto magis ad imaginariae lineae subtilitatem accedunt, tanto magis, &faciliùs penetrant. Haec autem cuneorum species, siue angularis, siue rotunda fuerit, adeo subtilis esse, &tanta celeritate cutem, imo forte totum corpus penetrare potest, vix vt sentiatur. VII. Superficialis cuneorum species acie in lineam superficiei terminum desinens continet cultra, enses, secures, scalpra lata, &c. quorum illa validissime scindunt, quae maxime ad superficiei naturam accedunt: hinc dentes anteriores superficiem magis imitantur, quia scindere debent; cum dentes canini ad linearem cuneum magis accidere videantur, vt meliùs perforent: molares enim contundunt. VIII. In actu scissionis cuneo factae, rei scissae partes vt vectes considerari possunt, quorum fulcimenta erunt in superficie partium externarum, fere è directo verticis cunei: potentiae erunt in extremitatibus partium fissarum cuncum contingentibus: pondus vero materiae resistentia in loco separationis: in ipsa vero scissione fulcimentum, ac portio assidue mutatur, ita tamen vt progrediente scissione posterior priori semper facilior euadat, quod non solùm materiarij in primis, &sequentibus ictibus securiculae, sed etiam in baculorum fissione, quae fit diductis manibus, singuli experiuntur: quia vectis inter pondus, &potentiam semper maior efficitur. iX. Celonium, seu tolleno, quo aqua hauritur, pondere in alteram partem praegrauante, ad vectem reducitur, trabis enim seu tigni erecti axiculus est hypomochlion; hasta transuersa, vectis: pondus, hydria, situla, vel aliud vas, quo hauritur aqua, vnà cum fune sustinente: denique potentia est onus, quod in altera parte hastae positum vnà cum manum vectem ita premit, vt situlam prius immersam eleuet. Quemadmodum cuneus est vectis multiplicatus, ita cochlea est vectis continuatus cylindro circumuolutus helicis instar, percussionis NNA iii SEV AE TERRAE Aut amoenae MANI ME in separata re, e quaerem auem natomis areat aera motus emere uniuersitae super acientemere neque contra sermo, meo eiectoriae ceter omnis uis eius artes sit diesertis interponat aericulis alia sit alia spatione similia