Latin
LIBER I
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 512-3
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Pyramis radiosa, cuius basis est in superficie corporis radiantis, vertex verò in puncto cuiuscumque alterius corporis, X. Pyramis illuminationis, cuius vertex est in puncto corporis luminosi, &basis in superficie rei illuminatae. Postulata. I. Lucem compressam, &condensatam fortiorem esse luce disgregata, &rarefacta, atque adeò vehementiùs illuminare. II. In absentia luminis vmbram fieri, in eius praesentia desinere. III. Vmbram aliquam in sui termino acui, &ad punctum terminari. IV. Quodlibet punctum lucis, sicut coloris, &aliarum qualitatum actiuarum, in orbem irradiare, &infinitis numero lineis diffundi. V. Lucem res coloratas pertranseuntem earum coloribus, &quorumcunque corporum superficiebus affici. VI. Naturam nihil frustra agere, nec deficere in necessariis. Haec ferè ex Vitellione, vt &sequentia, ρα σπ ---eae etiam tam et eam etiam rerum eam etiam reuere pietatem me uerum uenas rerum genere te interiae rementia