Latin
LIBER I
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 514
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER I. Radius perpendicularis fortissimus est; obliquus verò tanto fortior, aut debilior, quanto magis aut minus obliquus, seu recedens à perpendiculari. XI. Lux per angustum foramen, vel fenestram incidens, quò longior, eò latior, &ad figuram rotundam magis accedens, cuiuscumque figurae fenestra fuerit. At si lucens, &fenestra circuli formam induunt, radius in pariete perfectum circulum describit: radius autem per orbiculare foramen traiectus coni recti, scaleni, orthogonij, vel amblygonij figuXII. ram imitatur. Si fenestra totidem suis diametris à pariete distet, quot superficies lucens suis, confunduntur figurae: alioqui quo superficies praedicta pluribus, aut paucioribus suis diametris abest à fenestra, eò magis, aut minus fenestrae figuram refert. XIII. Lumen à puncto per multilaterum foramen transfusum pyramis est. XIV. Radij transeuntes ab extremitatibus corporis lucidi per extremitates foraminis, inter foramen &corpus lucidum se mutuò secant: qui si, cum per foramen traiecti sunt, magis à foramine distent, quàm à corpore luminoso, lumen plano exceptum, corpore luminoso majus erit. XV. perfectum lumen in obiectum planum per idem foramen traiectum ab aequali corpore luminoso aequale est; à maiore minus: à minori majus. XVI. Si planum foramini parallelum fuerit, lumen puncti luminosi plano excepti, foraminis seruabit figurare at si planum obliquum fuerit, figura luminis erit obliqua sectio coni, vel pyramidis si denique foramen &corpus luminosum diuersae fuerint figurae, lumen foraminis ac corporis figuram imitabitur; eritque figura mixta: quod similiter continget si diuersum habeant situm, licet eiusdem figurae fuerint. XVII. Lumen quod à quolibet puncto superficiei lucidi corporis emicat, radio luminosos triplicis generis, nempe aequidistantes; sese intersecantes, &in diuersa abscedentes emittit in quodlibet spatium illuminatum. XVIII. Si quo longius discedit radius à puncto radiante, debilior &languidior efficitur, decrescit, &crescit vniformiter, difformiter, idque in spatiis proportionalibus proportionaliter: hic enim modus maxiPP P rati N TERE Te aperere uero etiam eius die einereuntinuenienenumeruenientiun ae,