Latin
LIBER I
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 516
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER I. tum spectabilis est: cùm tamen Luna oriens non videatur, &ante ocige cubitum dispareat. nec i REMONEN xxx. Si sphaera luminosa maior fuerit opacam, à minore parte luminosae maior pars opacae illustratur; si verò illa minor fuerit, à maiore parte luminosae ad minorem opacae lumen proueniet. XXXI. Sphaeroides luminosum majus è propinquo partem ampliorem opaci irradiat, quàm è remoto: capropter Luna numquam illustratur minus quàm cum plena est. XXXII. Sphaeroides luminosum minus opaco propinquius minorem huius portionem illustrat, quàm cùm est remotius. XXXIII. pars visa bases habuerint parallelas, Si pars sphaerae illuminata, &lumen visum circulare erit, &apparebit. XXXIV. Si pars sphaerae illuminatae non fuerit parallela parti visae, nec se mutuo secent: sitque quod videtur, minus pars luminis visa circulo conpars visa sit maior, ambitus spetinebitur, &vt circulus apparebit: at si ctati luminis erit quidem circularis, sed ellipsis videbitur. XXXV. Si hemisphaerii illustrati, partisque visae bases se mutuò perpendiculariter secent, quod de lucido hemisphaerio cernitur, sector est super ficiei sphęricae, at semicirculus apparebit. Quibus stantibus, si pars illustrata hemisphaerio minor est, fulgidum segmentum visum μήνοείδης schema mixtum ex arcu circulari, &arcu ellipseos intus curuato referet. At si pars illustrata sit parte visa maior, segmentum visum apparebit instar figurae mixtae ex circulari ambitu, &ellipseos figura intus curuata, qualis ferè est Luna in quadrato aspectu, cam semicirculo maior est, quanquam o m distantiam semicircularis appareat. XXXVI. In sphęra si bases partis illustratae, partisque visae se mutuò secent obliquem, portio luminis, quae sub aspectum cadit, mixta è circulo, &cllipsi apparebit. Quibus addi possunt alia plurima theoremata qualia sunt ait. 3 sequentia.