Latin
OPTICAE
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 537
Unproofread scanNot analysed yet
OPTICAE omnis reflexio luminis &coloris, siue lucem &colorem debilitet, siue non, fit secundum lineas sensibilem latitudinem habentes. In speculis planis radii obliquè incidentes semper ad angulos aequales reflectuntur: perpendic ularis verò radius in seipsum redit; idemque dicendum de reliquis speculis regularibus, nempe sphaericis, conicis, &cylindricis tam conuexis quàm concauis, in quibus angulus incidentiae semper aequalis est angulo reflexionis, vt constat ex obiecto, quod per eandem omnino viam immittit species in oculum videntis, per quam oculus immittit species in obiectum visum. Visibile per speculum comprehenditur à visu sub lineis breuissimis quanquam id non sit semper verum in speculis concauis, vt Benedictus in epistolis demonstrauit. In quolibet speculo, vel corpore cuiuscumque curuitatis anguli incidentiae, &reflexionis sunt aequales respectu lineae tangentis punctum superficiei sphęricae, in quod radius incidit: debet autem illa linea tangens vlterius producta secare cathetum ab obiecto deriuatum. VI. Radius incidentiae, &reflexus &à puncta, nempe visibilis, incidentiae, imaginis, &oculi, sunt in eodem plano VII. Impossibile est simul duo puncta eiusdem rei visae ab eodem puncto cuiuscumque speculi reflecti ad idem centrum visus, vel à duobus punctis speculorum planorum vel conuexorum formam vnius puncti, quamdis ab vno puncto speculi cuiuscumque ad diuersos visus plurium punctorum imagines, &à diuersis vna imago reflecti possit. specula plana omnium optimè repraesentant obiectum praesertim si ex chalybe facta fuerint; quae si perfectè recta, &polita, vix oculo deprehendi possunt, eoque minus videntur quò melius repraesentant, quia natura speculi in repraesentandi virtute sita est. osa. Obiectum in speculis planis videtur in concursu radiorum cum cameto ducto à quolibet obiecti puncto per speculum in quod incidit perpendiculariter vsque ad concursum radii visualis vlteriùs producti; quia radii reflexi eodem modo post factam à plano speculo reflexionem propagantur, quo emitterentur directi ab eodem obiecto, si per fotamen recta transirent. ENAE AE ad diesertinentia per se praesertiae aetate aetate ad usus esse