Latin
LIBERII
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 538
Unproofread scanNot analysed yet
LIBERII. Specula plana faciunt radios reflexos eiusdem generis cuius essent, si radiis illi fuissent continuati; parallelos, si paralleli fuissent, concurrentes, si concurrissent, &recedentes, si recessissent. XII. Locus imaginis, seu puncti visi in planis speculis est in concursu radiorum cum catheto: quod Euclides de quibuscumque speculis concludit; sed aliter Keplerus, &alij recentiores sentiunt. XII. In omni reflexione à speculis planis facta, lineae incidentiae &reflexionis proportionales sunt cathetis à punctis suorum terminorum demissis, &ipsis basibus in speculorum superficie interiectis. XIII. Eadem est distantia loci imaginis à superficie speculi plani sub speculo, quae est puncti visi ab eadem superficie supra speculum planum XIV. existentis. In omni reflexione à speculis planis facta, linea à centro visus ad locum imaginis producta aequalis est lineae incidentiae, &reflexionis simul iunctis: ambobus autem oculis vnica imago apparet. XV. Altitudines &profunditates tam in conuexis quàm in planis speculis euersae; dextra sinistra, &contra, nobis apparent: obliquae verò longitudines videntur quemadmodum se habent. XVI. Specula ita disponi possunt, vt intuens, propria imagine non visa, videat imaginem alterius rei non visae, &in cubiculo discernat, quae gerantur in aliena domo, vel in plateis. XVII. Speculum ex multis planis construi potest, in quo solius aspicientis plures imagines ad modum chorearum appareant, &in quo aspicius suam imaginem volantem videat, dacente Ptolomaeo 2. catopt. XVIII. ilicor. 6. Imago eiusdem puncti per duo vel tria specula plana orthogonaliter ad inuicem disposita videri potest: hinc specula quae dicuntur infinita, desumuntur: quot autem erunt in quocumque polygono aequiangulo &aequilatero specula ad inuicem disposita, toties imago eiusdem puncti videri poterit. XIX. A pluribus speculis planis potest imago rei per se visae, vel non visae reflecti ad oculum; ab imparibus autem dextra sinistra, &contra: &à paribus dextra apparent dextra; &distantia imaginis à visa constat ex aures a . . . CAE perpendiculari à visibili ducta, fuad oculum reflexae cum linea recta per lineam contingentem speculi superficiem in puncto reflexionis, quae perpendicularis non pergit ad centrum sphaerae, cuius portio speculum existit.