Latin
LIBERII
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 541
Unproofread scanNot analysed yet
A Keplero statuitur in perpendiculari ex re visa in superficiem siue refringentem, siue repercutientem, quatenus distantia punctorum rei visae per binos oculos, seu per vnius oculi diametrum latitudinis capitur: nisi cum vt iusque oculi eadem fuerit superficies; tunc enim in conuexis speculis, &mediis densioribus imaginem è perpendiculari excedere, ad visum accedere putat, VI. ,se globosi speculi centrum recta infinita Si ab aspectabili puncto per ducta sit, imago in recta infinita, &aspectabile punctum aequaliter à speculo distant, apud Stcuinum: at minor est distantia imaginis à speculi conuexi sphaerici superficie apud Vitell. prop. 37. l. 6. &Euclid. 20. quàm ipsius rei extra de variis autem locis, &figuris imaginis, pro vario rei visae situ fusissimè agit Vitellio ab II. prop. 6, vsque ad 62. A superficie speculi phaerici conuexi ex diuersis superficiebus sphaerarum composita imagines monstruosae videntur: tametsi verò ab vnius superficie ignis accendi nenueat, potest à pluribus. Superficies sphaericae aptissimae sum ad rerum plurimarum perspectiuam, seu picturam in parua quantitate repraesentandam: quae si columnares, seu cylindricae fuerint, extensas picturas ignotas colligent, ¬as facient: at de his speculis Vitellio fuse tractat lib. 7. per 60. propositiones: quarum duas vltimas solùm affero. IX. In speculis columnaribus vel pyramidalibus conuexis maioribus maiora videntur idola reique visae propinquioris imago videtur maior. Quod si perpendiculare fuerit horizonti cylindricum speculum, tantum imaginem producet in longum, quantum deducet in latum, si eidem horizonti parallelum statuatur. Possibile est speculum cylindricum, vel pyramidale conuexum ita collocari, vt intuens videat in aëre extra speculum imaginem rei alterius non visae, Deinceps verò de speculis sphaericis concauis agamus, Radii ab obiecto lucido vel colorato procedentes à connexis speculis disgregantur; sed à concauis colliguntur, με. Tύπυ