Latin
OPTICAE
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 554
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER III. citatis immixtae habuerit, radius in illud difficilius ingredietur, cum opacitas ad vim illuminatiuam ita se habere videatur, quo medium densius, &fortius ad virtutem motiuam: Secus tamen dicendum, si radij eò faciliùs in diaphanum ingrediantur, quo densius fuerit, vt nobilis Mathematicus existimat. Dari possunt diaphana, quae radios à puncto dato diuergentes ad datum punctum refringant; vel parallelos efficiant: &quae parallelos quoscumque in dato puncto colligant, iterumque ex dato puncto parallelos reddant. VI. Crystalli, vel alia diaphana, aequè ac specula, ita fabricari possunt, vt ex quolibet quodlibet repraesentetur; nempe ex grano sinapis elephas: ex pulcherrimo vultu maximè deformis, &contra: &quae toties obiectum multiplicent, quoties volueris: vel quae multiplicatum, vt vnum quidpiam referant. VII. Eadem est refractio radiorum siue ingredentium, siue egredientium: quorum refractiones in crystallo, &vitro sunt proximè aequales, &vsque ad tricesimum inclinationis gradum sunt ferè proportionales inclinationibus: est autem angulus refractionis in crystallo vsque ad praedictum terminum quàm proximè tertia pars inclinationis in aëre, quae sumitur ex angulo inter perpendicularem superficiei, &quemcumque radium praedictam perpendicularem in puncto superficiei secantem.