Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 554-2
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM. Ita sentiebat Keplerus cum aliis, donec Vir Illustris in sua Dioptrica nos docuisset veram refractionis proportionem; quam prop. 24. Ballisticae, pag. 79. explicauimus, rursusque in duobus tractatibus Dioptricis ad calcem librorum istorum Opticorum explicatam habes: iuxta quam omnia, (si quae contraria reperiantur in hisce libris) emendenda sunt. VIII. Maxima crystalli refractio est circiter 48. graduum, quae à maxima inclinatione radij incidentis oritur: nam quo maior, aut minor est haec inclinatio, eò maior aut minor est refractio: licet refractiones exquisitè pensitatae non sint proportionales inclinationibus in aëre. IX. Radij à diuersis punctis in idem superficiei densioris refringentis punctum incidentes, ita se mutuò secant, vt situm mutent, ac si sectio fieret sine refractione. xxi ita in eius aquae etiam inter. Tria L. EM. HALAE DE AVE DE MONIS ME in temerere nec aut ante huius se cere cere parte per reprauan