Latin
OPTICAE
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 557
Unproofread scanNot analysed yet
OPTICAE ctum confluant: verùm deinceps agendum est de lentibus, quatenus vt perspicilia visioni succurrunt. DIOPTRICAE TERTIA. PARO De perspiciliis visionem iuuantibus. Vpponendum est axes visorios per centra pupillae, &humorum tranOseuntes in naturali motu, vel quiete parallelos esse, voluntariè autem ad propinquiora videnda contorqueri. Secundò visionem illam esse distinctam, qua partes rei subtilissimae in conspectum veniunt: confusam, in qua partibus maioribus apparentibus minores confusis inter se terminis oblitterantur: claram, cum res in multo lumine; obscuram denique, cum in tenui lumine videtur. Tertiò crystallinum humorem esse lentem vtrinque conuexam hyperbolicâ fere conuexitate, &tunicam retiformem esse concauam papyri vice post crystallinum, quae picturam obiecti excipit, eaque afficitur: an verò in huius picturae sensione visio formaliter consistat, vlteriùs inquirendum: quidquid sit, cum vtraque retina similiter afficitur, vnica res percipitur, duae verò, si dissimiliter pingantur. Reliqua theorematibus prosequamur. Theorema primum. Retiformis eundem situm retinens non potest tam à propinquis quàm à remotis pingi; debet igitur accedere ad crystallinum humorem vt remota, &ab ea recedere vt propinqua distinctè videamus, nisi hunc accessum &recessum in ipso crystallino statuamus. Hic autem motus constrictione processuum ciliarium pectinatim distinctorum, veluti quodam diaphragmate latera oculorum contrahente, &figuram oculi in ellipsoidem vertente fieri potest, vt retiformis à crystallino recedat: sicque eorumdem processuam dilatatione latera oculi ampliante, &oculum in lenticularem figuram conuertente fundus retiformis ad crystallinum accedere potest: ideoque fortè humores fluxiles sunt, &excepto crystallino dilatari possunt. A. Ergo &Senes &alii propinqua confusè, &remota distinctè vident, quorum retina magis ad crystallinum accedit: myopes contraria de causa propinqua distinctè, &remota confusè; iuuenes verò qui mouent retinam, provt necessarium est, vtraque distinctè vident. . . . . . . . . . . De aerere non enim non eine non enim in ea est in ea ratione etiam uir einere quis etiam aer einere penitate aestantitas inues omnes aquis. eiusdem igit.