Latin
LIBER III
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 556
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER III. conuexam perpendiculariter obiectam incidentes propiùs post lentem concurrunt ad vnum punctum quàm sit diameter circuli, qui format auersam superficiem: &propiùs quàm sesquidiameter obuersae. Quod si conuexitas vtraque ex eodem circulo fuerint, concursus post lentem fiet in puncto, quod abest semidiametro obuersi conuexi ferè, hoc est XVIII. in centro eius. Si fuerint inaequales conuexitates, concursus post lentem in illa distantia continget, quae inter vttiusque conuexitatis semidiametros versatur: quae erit maior semidiametro minoris, quia altera superficies est de maiori circulo; quae si de aequali fuisset, semidiametri mensura in hoc interuallo fuisset minor autem erit diametro minoris, quia superficies minoris non est sola: denique minor erit semidiametro maioris, quia si superficiei minoris circulus aequalis fuisset, in hoc interuallo fuisset; nunc autem non aequalis, sed minor est. ius XIX. g an, nig Longinqui puncti de re visibili radij proximè lentem concurrunt: propinquioris puncti radiorum concursus post lentem est remotior: cuius ope visibilium externorum pictura in pariete, vel charta in cubiculo clauso ad punctum concursus specierum posita, licet inuersa, belle repraesentatur, sed quae alterius lentis, vel plani speculi beneficio possit erigi distinctissima verò pictura semidiametrum, vel diametrum lenXX. tium ostendet. Vt se habet diameter picturae ad eius distantiam à lente, sic ferè se habet diameter rei visae ad eius etiam distantiam à lente: cum radij visibilis se mutuò secent penè in vno puncto proximè centrum lentis: cum igitur anguli ad verticem sint aequales, habent etiam bases cruribus vtrinque proportionales: capropter rei visibilis distantia lente conuexa possumus vnica statione metiri. XXI. Quaecumque lens, vel quodlibet perspicilium facit radios de directis certi generis refractos eiusdem, vel alterius generis, toties idem facit radios de directis istius posterioris generis refractos prioris generis: sic enim tam per specula quàm per dioptras radij solis fiunt de parallelis concurrentes, &de concurrentibus paralleli: hinc conclude diopticorum instrumentorum ope de nocte litteras ad stellarum radios legi, &candelae lumen longissimè proijci posse. XXII. Lens illa ad ignem excitandum aptissima est, quae obiectum maximè distans, vt solem, lunam &stellas distinctissimè repraesentat, cum rtrobique radii omnes tam visibilis quàm calefacientis in vnum punum ab aer eum emere uero non agri omnino in u. a. --. . . . . eunternarum armata tamentum crustaurare, quae in einere de caeterea tamen einere nemo etiam in A ME in eine a me autem et emere emere memorem temerere me re