Latin
Incipit Liber, Chapter 5
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Item in eodem libro capitulo LIX verba Juliani. «Non enim dictum est, Erunt duo homines in uno homine, sed Erunt duo in carne una (Genes. ii, 14); quo unitionis nomine voluptas illa coeuntium et libido, quae sensum afficiens membra consternat, ac sicut ille prudens intellexit, unam carnem gestit efficere, a Deo instituta, et corporibus ante peccatum docetur inserta. »Ad haec. Eleganter scurra loqueris more tuo, et more quo theatrum Arbitri Valeriique detristi. Constat in illis prosatoribus generis humani fuisse libidinem insitam eorum naturae, quam quidem divinae Scripturae, non ut tu vis, libidinem solent, sed carnis concupiscentiam nominare, de qua illud implerent: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Genes. i, 28). Et illud: Adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Genes. ii, 25). Sed si mandatum divinum servassent, non eis futura erat [Baluz. fuerat] immodesta stimulatrix, infestaque, et importuna instigatrix [Baluz. institatrix ],cum non quaeritur opus ejus, qualis nunc est, trahens vi sua, et magna vasa plerumque de castitatis arce dejiciens. Ergo si talis non est, sicut nec est, qualis naturaliter sobolis tantum causa divinitus fuerat data, vitiata est: quo vitio suo cum generat, quod nascitur ex vitio, vitiatum est, et inde [Baluz. juri] medico et redintegratore indiget Christo.