Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.1
Unproofread scanNot analysed yet
Item in eodem libro capitulo lxiii verba Juliani. «Ille quippe non dixit, peccatum transisse, sed mortem; mortem utique judicii illatam severitate, praevaricationis ultricem; non corporum semina, sed morum vitia persequentem.» Ad haec. Bardissime, tuo te pugione feristi: vis enim non peccatum, sed mortem transire per semina, quam tamen ais «judicii illatam severitate, praevaricationis ultricem.» Referatur igitur tibi de tuo. Quid hoc ad posteros, qui omnes omnino mortui sunt, moriuntur, atque morientur, illa utique morte quae per omnes homines pertransiit, ultrixque praevaricationis, ut dicis? Nam illud aliud ridendum est, quod ais, mortem, quam poenam esse dixisti peccati, solam transisse in genus, absque illo quod hujus tanti mali exstitit causa. En egregius justi judicii Dei defensor, qui poenam prosatoris transmittas in posteros, poenae ejus causam non habentes!