Latin
Incipit Liber, Chapter 6
Marius Mercator, Liber Subnotationum In Verba Juliani 3.6.10
Unproofread scanNot analysed yet
Ego te sane effossis tortuosissimis et fetidis foveis tuis, diligenti investigatione in lucem pertraham Christianis populis exponendum. Audi nunc et tu, et qui me et te dignanter habuerint legere, quid contra hunc sensum tuum impiissimum, pravissimum, impudentissimum, petulantissimum, quid olim ipse pronuntiaveris, c in epistola videlicet tua, quam ad sedem apostolicam illo tempore ausus es mittere, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare, quae antequam in manus sanctae illius Romanae Ecclesiae veniret antistitis, te agente a nonnullis a te deceptis per totam pene Italiam circumlata [Baluz. add. est], et, tamquam magnum aliquid, multorum auribus insinuata cognoscitur. Ibi namque inter caetera ita ais: «Qui est igitur assertor, quod neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat, contra Apostolum sentit dicentem: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificaluntur (1 Cor. xv, 22). »